Liber Genesis*

Caput 3: Versus 21

Fecit quoque,etc.AUG., de Gen. lib. 11, c. 39Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet.STRAB.Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductae sint, quaerere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, haec fecit.
(* Traductions européennes)